| ret. itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in | 3.50.1.1 |
| monte Uecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab | |
| seditione milites contineant. | |
| ibi Uerginius maiorem quam reliquerat in urbe motum | 2.1 |
| exciuit. nam praeterquam quod agmine prope quadringen- | |
| torum hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei accensi | |
| comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum | 3.1 |
| respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. et | |
| togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam | |
| erat speciem urbanae multitudinis fecerant. quaerentibus | 4.1 |
| quid rei esset, flens diu uocem non misit; tandem, ut iam | |
| ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium | |
| fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. supinas deinde | 5.1 |
| tendens manus, commilitones appellans orabat ne quod | |
| scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parrici- | |
| dam liberum auersarentur. sibi uitam filiae sua cariorem | 6.1 |
| fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum | |
| uelut seruam ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius | |
| ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem | |
| crudelitatis lapsum; nec superstitem filiae futurum fuisse, | 7.1 |
| nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum | |
| habuisset. illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec | |
| cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam esse, sed quo | |
| impunitior sit eo effrenatiorem fore. aliena calamitate docu- | 8.1 |
| mentum datum illis cauendae similis iniuriae. quod ad se | |
| attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pu- | |
| dica uictura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuis- | |
| se; non esse iam Appi libidini locum in domo sua: ab alia | 9.1 |
| uiolentia eius eodem se animo suum corpus uindicaturum | |
| quo uindicauerit filiae: ceteri sibi ac liberis suis consulerent. | |
| haec Uerginio uociferanti succlamabat multitudo nec | 10.1 |
| illius dolori nec suae libertati se defuturos. et immixti | |
| turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque | |
| quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri, simul | |
| profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui | 11.1 |
| Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, | |
| perpulerunt ut ad arma conclamaretur uellerentque signa et | |
| Romam proficiscerentur. decemuiri simul iis quae uide- | 12.1 |
| bant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius | |
| in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. | |
| et leniter agentibus responsum non redditur: imperium si | |
| quis inhiberet, et uiros et armatos se esse respondetur. | 5 |
| eunt agmine ad urbem et Auentinum insidunt, ut quisque | 13.1 |
| occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque | |
| tribunos plebis adhortantes. alia uox nulla uiolenta audita | |
| est. senatum Sp. Oppius habet. nihil placet aspere agi; | 14.1 |
| quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres | 15.1 |
| legati consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui | |
| quaererent senatus uerbis cuius iussu castra deseruissent aut | |
| quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque | |
| auerso ab hostibus patriam suam cepissent. non defuit | 16.1 |
| quod responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum | |
| certo duce nec satis audentibus singulis inuidiae se offerre. | |
| id modo a multitudine conclamatum est ut L. Ualerium et | |
| M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum. | 5 |