| dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non | 3.51.1.1 |
| maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multi- | |
| tudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito | |
| tamen magis consensu quam communi consilio esse; placere | 2.1 |
| decem creari qui summae rei praeessent militarique honore | |
| tribunos militum appellari. cum ad eum ipsum primum is | 3.1 |
| honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reser- | |
| uate' inquit, 'ista de me iudicia. nec mihi filia inulta | 4.1 |
| honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re | |
| publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae | |
| sint. si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.' | 5.1 |
| ita decem numero tribunos militares creant. | 6.1 |
| neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore | 7.1 |
| Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non | |
| minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam | |
| quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita | |
| accenderat. Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino | 8.1 |
| creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana | |
| comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus | 9.1 |
| rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, prius- | |
| quam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum | |
| ab suis creandum curat. porta Collina urbem intrauere sub | 10.1 |
| signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. ibi | |
| coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium | |
| dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum | |
| praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant. | 11.1 |
| patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset | |
| iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes | 12.1 |
| decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obicieban- | |
| tur. placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum. | |
| illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent | |
| insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. de- | 13.1 |
| cemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam per- | |
| latis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium | |
| se aiebant. |