per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta
|
3.52.1.1
|
plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum mon-
|
|
tem ex Auentino transit, adfirmante Duillio non prius quam
|
2.1
|
deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram;
|
|
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros
|
|
qua sine restituta potestate redigi in concordiam res ne-
|
|
queant. uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, pro-
|
3.1
|
fecti castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suo-
|
|
rum nihil uiolando imitati. secuta exercitum plebs, nullo
|
4.1
|
qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniu-
|
|
ges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec
|
|
pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
|
|
cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro
|
5.1
|
praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in sena-
|
|
tum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam
|
|
Horatius ac Ualerius uociferabantur: 'quid exspectabitis,
|
6.1
|
patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non fa-
|
|
ciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem
|
|
istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis
|
|
ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum uestro-
|
7.1
|
rum maiorem prope numerum in foro conspici quam togato-
|
|
rum aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi
|
|
estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur,
|
|
armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium?
|
5
|
atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni
|
8.1
|
plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam
|
|
illi plebeiis. nouam inexpertamque eam potestatem eripuere
|
9.1
|
patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant deside-
|
|
rium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo
|
|
minus illi auxilii egeant.' cum haec ex omni parte iactaren-
|
10.1
|
tur, uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur,
|
|
in potestate patrum adfirmant. id modo simul orant ac
|
11.1
|
monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad
|
|
supplicia patrum plebem adsuefaciant.
|
|