| tum Ualerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus | 3.53.1.1 |
| quibus uideretur reuocandam componendasque res, decem- | |
| uiris quoque ab ira et impetu multitudinis praecauere iuben- | |
| tur. profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, | 2.1 |
| quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. | |
| ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multi- | |
| tudine uerba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, | 3.1 |
| quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito | |
| iam ante aduentum legatorum consilio ea postulauit ut | |
| appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. | |
| potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, | 4.1 |
| quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et ne | |
| cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam | |
| per secessionem libertatem. de decemuirorum modo sup- | 5.1 |
| plicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum cen- | |
| sebant uiuosque igni concrematuros minabantur. legati ad | 6.1 |
| ea: 'quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro | |
| uobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, | |
| non licentiae ad impugnandos alios. irae uestrae magis | 7.1 |
| ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudeli- | |
| tatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi | |
| liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis. nunquamne | 8.1 |
| quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem | |
| Romanam aut plebis in patres? scuto uobis magis quam | |
| gladio opus est. satis superque humili est, qui iure aequo | 9.1 |
| in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo. etiam | 10.1 |
| si quando metuendos uos praebituri estis, cum reciperatis | |
| magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt de | |
| capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit sta- | |
| tuetis: nunc libertatem repeti satis est.' | 5 |