facerent ut uellent 3.54.1.1
permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus per-
fectis adfirmant. profecti cum mandata plebis patribus 2.1
exposuissent, alii decemuiri, quando quidem praeter spem
ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam
abnuere: Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium 3.1
in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit,
'imminet fortuna. uideo donec arma aduersariis tradantur 4.1
diferri aduersus nos certamen. dandus inuidiae est sanguis.
nihil ne ego quidem moror quo minus decemuiratu abeam.'
factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque 5.1
tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus
tribunos plebis crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum
plebisque.
his senatus consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri 6.1
prodeunt in contionem abdicantque se magistratu, ingenti
hominum laetitia. nuntiantur haec plebi. legatos quidquid 7.1
in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini
laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur liber-
tatem concordiamque ciuitati restitutam. legati pro con- 8.1
tione: 'quod bonum faustum felixque sit uobis reique
publicae, redite in patriam ad penates coniuges liberosque
uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in
tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam 5
modestiam ferte in urbem. in Auentinum ite, unde profecti 9.1
estis; ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis
uestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex
maximus qui comitia habeat.' ingens adsensus alacritasque 10.1
cuncta adprobantium fuit. conuellunt inde signa pro-
fectique Romam certant cum obuiis gaudio. armati per
urbem silentio in Auentinum perueniunt. ibi extemplo 11.1
pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt,
omnium primum L. Uerginium, inde L. Icilium et P. Numi-
torium, auunculum Uerginiae, auctores secessionis, tum C. 12.1
Sicinium, progeniem eius quem primum tribunum plebis
creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duil-
lium, qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos
gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat. 5
spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M. 13.1
Pomponius C. Apronius P. Uillius C. Oppius. tribunatu 14.1
inito L. Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne
cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta. confestim de 15.1
consulibus creandis cum prouocatione M. Duillius rogationem
pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta,
quem nunc circum Flaminium appellant.