| per interregem deinde consules creati L. Ualerius M. | 3.55.1.1 |
| Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum | |
| consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offen- | |
| sione fuit; quidquid enim libertati plebis caueretur, id suis | 2.1 |
| decedere opibus credebant. omnium primum, cum uelut | 3.1 |
| in controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, | |
| legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes | |
| iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus | |
| telum acerrimum datum est. aliam deinde consularem | 4.1 |
| legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decem- | |
| uirali potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in | |
| posterum muniunt sanciendo nouam legem, ne quis ullum | 5.1 |
| magistratum sine prouocatione crearet; qui creasset, eum | |
| ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae | |
| haberetur. et cum plebem hinc prouocatione, hinc tribu- | 6.1 |
| nicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacro- | |
| sancti uiderentur, cuius rei prope iam memoria aboleuerat, | |
| relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renoua- | |
| runt, et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt, | 7.1 |
| sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decem- | |
| uiris nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad | |
| aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret. | |
| hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum | 8.1 |
| esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri; | |
| itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, | 9.1 |
| quod, etsi non iure fiat—noceri enim ei cui hac lege non | |
| liceat—tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto | |
| aedilem; tribunos uetere iure iurando plebis, cum primum | 10.1 |
| eam potestatem creauit, sacrosanctos esse. fuere qui inter- | 11.1 |
| pretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et | |
| praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, | |
| cautum esse: iudicem enim consulem appellari. quae | 12.1 |
| refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem | |
| iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. | |
| hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem | 13.1 |
| consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles | |
| plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprime- | |
| bantur uitiabanturque. M. Duillius deinde tribunus plebis | 14.1 |
| plebem rogauit plebesque sciuit qui plebem sine tribunis | |
| reliquisset, quique magistratum sine prouocatione creasset, | |
| tergo ac capite puniretur. haec omnia ut inuitis, ita non | 15.1 |
| aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam | |
| unum saeuiebatur. |