| fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate, | 3.56.1.1 |
| tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati, | |
| accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt. | |
| cum diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus | 2.1 |
| patriciis iuuenibus in forum descendisset, redintegrata ex- | |
| templo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum | |
| ipsum satellitesque eius uidissent. tum Uerginius 'oratio' | 3.1 |
| inquit, 'rebus dubiis inuenta est; itaque neque ego accu- | |
| sando apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate | |
| uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera | |
| impudentiam in defendendo se adicere patiar. omnium igitur | 4.1 |
| tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia | |
| super alia es ausus, gratiam facio. unius tantum criminis | |
| nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges | |
| uindicias non dedisse, in uincla te duci iubebo.' nec in | 5.1 |
| tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem | |
| habebat; tamen et tribunos appellauit et, nullo morante | |
| arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit. audita uox una uindex | 6.1 |
| libertatis, ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate | |
| dictae erant, silentium fecit. et dum pro se quisque deos | 7.1 |
| tandem esse et non neglegere humana fremunt et superbiae | |
| crudelitatique etsi seras, non leues tamen uenire poenas— | |
| prouocare qui prouocationem sustulisset, et implorare prae- | 8.1 |
| sidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in uin- | |
| cla egentem iure libertatis qui liberum corpus in seruitutem | |
| addixisset,—ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi | |
| Romani implorantis uox audiebatur: maiorum merita in rem | 9.1 |
| publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga | |
| plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa | |
| cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, | |
| quibus manentibus lator earum in uincla ducatur. ceterum | 10.1 |
| sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas | |
| sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure | |
| ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, | |
| ut iudicium populi Romani experiri. non ita se inuidiam | 11.1 |
| pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia ciuium | |
| suorum spei habeat. quod si indicta causa in uincla ducatur, | |
| iterum se tribunos plebei appellare et monere ne imitentur | |
| quos oderint. quod si tribuni eodem foedere obligatos se | 12.1 |
| fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decem- | |
| uiros criminati sint, at se prouocare ad populum, implorare | |
| leges de prouocatione et consulares et tribunicias, eo ipso | |
| anno latas. quem enim prouocaturum, si hoc indemnato | 13.1 |
| indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium | |
| in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento | |
| futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata | |
| sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam magistra- | 5 |
| tuum ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit. |