| Paulus per omnes deditas ciuitates dimissis, | 44.46.1.1 |
| qui praeessent, ne qua iniuria in noua pace uictis fieret, | |
| retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, | |
| ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica | |
| peditum equitumque manu, simul ut Sinticen euastaret | 2.1 |
| et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter haec | 3.1 |
| Meliboea a Cn. Octauio capitur diripiturque; ad Ae- | |
| ginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus | |
| missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi | |
| sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a | 4.1 |
| Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam | |
| peruenit et cum castra mille passus inde posuisset, per | |
| aliquot dies ibi statiua habuit, situm urbis undique | |
| aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam | 5 |
| <anim>aduertit. sita est in tumulo uergente in occidentem | 5.1 |
| hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis | |
| aestate et hieme, quas restagnantes faciunt <amnes. arx> | 6.1 |
| Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, uelut | |
| insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et | |
| murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil | |
| laedatur. muro urbis coniuncta procul uidetur; diuisa | 7.1 |
| est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec op- | |
| pugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si | |
| quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custo- | |
| diae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; | 8.1 |
| sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio | |
| regi, deinde retenta fuerant, inuentum est. per quos | 9.1 |
| dies ad Pellam statiua fuerunt. legationes frequentes, | |
| quae ad gratulandum conuenerant, maxime ex Thes- | |
| salia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Sa- | 10.1 |
| mothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis | |
| castris Amphipolim peruenit. effusa omnis obuiam | 11.1 |
| turba cuiuis indicio erat non bono ac iusto rege orba * * . |