| uictoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. | 45.1.1.1 |
| Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter | |
| Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei lae- | |
| titiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est | 2.1 |
| pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente | |
| populi tota spectacula peruasit pugnatum in Mace- | |
| donia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; | 3.1 |
| postremo clamor plausus<que> uelut certo nuntio uicto- | |
| riae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere | 4.1 |
| auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus | |
| erat, euanuit quidem tamquam certae rei gaudium, | |
| omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam | 5.1 |
| ueris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli aduentu fir- | |
| matum est, cum uictoria ipsa, tum augurio animorum | |
| suorum laetabantur. et altera traditur circensis tur- | 6.1 |
| bae non minus similis ueri laetitia. ante diem quin- | |
| tum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum | |
| secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas | |
| escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia uenire di- | 5 |
| ceret, laureatas litteras <reddidisse> dicitur. quadrigis | 7.1 |
| missis consul currum conscendit et, cum per circum | |
| reueheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo | |
| ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi | 8.1 |
| populus in medium decurrit. eo senatum consul uoca- | |
| uit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris | |
| publicis denuntiauit populo L. Aemilium collegam | |
| signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum | 9.1 |
| exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fu- | |
| gisse; ciuitates omnes Macedoniae in dicionem po- | |
| puli Romani uenisse. his auditis clamor cum ingenti | 10.1 |
| plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum | |
| ad coniuges liberos<que> laetum nuntium portabant. ter- | 11.1 |
| tius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugna- | |
| tum est. |