| postero die senatus in curia habitus, supplica- | 45.2.1.1 |
| tionesque decretae et senatus consultum factum est, ut | |
| consul, quos praeter milites sociosque nauales coniura- | |
| tos haberet, dimitteret: de militibus sociisque nauali- | 2.1 |
| bus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio | |
| consule, a quibus praemissus tabellarius esset, <uenis- | |
| sent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda | 3.1 |
| legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurren- | |
| tium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes | |
| turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia | 4.1 |
| erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis | |
| retenti, dum exponerent, quantae regiae <copiae> pedi- | |
| tum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot | |
| capta forent, quam paucorum militum iactura tanta | 5.1 |
| hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; | |
| existimari Samothraciam petiturum; paratam classem | |
| ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi | |
| posse. eadem haec paulo post in contionem traducti expo- | 6.1 |
| suerunt; renouataque laetitia, cum consul edixisset, ut | |
| omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex con- | |
| tione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non | 7.1 |
| uirorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe | |
| deorum immortalium templa. senatus reuocatus in cu- | 8.1 |
| riam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemi- | |
| lio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decre- | |
| uit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naues, quae | 9.1 |
| in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res pos- | |
| ceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in naua- | |
| libus conlocari, socios naualis dato annuo stipendio di- | 10.1 |
| mitti et cum iis omnes, qui in consulis uerba iura- | |
| uerant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare | 11.1 |
| superum aut in agro Larinati esset—omnibus his locis | |
| dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, | |
| C. Licinius collegae ferret opem—, hos omnes milites | |
| dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex | 12.1 |
| ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies. |