| ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et | 45.3.1.1 |
| P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, | |
| Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] | |
| Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque | 2.1 |
| L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes | |
| decreuit. indictae a consule sunt in ante <diem> quartum | |
| et tertium et pridie idus Nouembres. | |
| tradidere quidam legatos Rhodios nondum <di>missos | 3.1 |
| post uictoriam nuntiatam uelut ad ludibrium stolidae | |
| superbiae in senatum uocatos esse; ibi Agepolim, prin- | 4.1 |
| cipem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rho- | |
| diis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod | 5.1 |
| id bellum graue atque incommodum Graeciae omni, | |
| sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. for- | 6.1 |
| tunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter | |
| bello gratulandi sibi de uictoria egregia Romanis | |
| opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. respon- | |
| sum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae | 5 |
| cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Per- | |
| seo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, | 7.1 |
| quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum | |
| Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium | |
| Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armo- | |
| rum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentio- | 8.1 |
| nem factam. postquam superatos saltus transgressosque | |
| in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri | |
| Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam | |
| aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eri- | 5 |
| piendum. cum hoc responso legatos dimissos. |