| per eosdem dies et M. Marcellus, ex prouincia | 45.4.1.1 |
| Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem | |
| pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens <in> | |
| aerarium rettulit. | |
| Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum | 2.1 |
| est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab | |
| rege Perseo per ignobiles tres legatos <ei allatae sunt. | |
| quos cum flentes ac sordidatos> cerneret, et ipse in- | |
| lacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante | 3.1 |
| non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque | |
| oppugnasset, Bastarnarum <ac>ciuisset auxilia, is tum | |
| amisso exercitu, extorris regno, in paruam insulam con- | |
| pulsus, supplex, fani religione, non uiribus suis tutus | 5 |
| esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salu- | 4.1 |
| tem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis for- | |
| tunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua | 5.1 |
| parte litterarum minime regiae preces erant, tamen | |
| sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. | |
| sensit Perseus, cuius nominis obliuiscendum uicto | 6.1 |
| esset; itaque alterae litterae cum priuati nominis | |
| titulo missae et petiere et impetrauere, ut aliqui | |
| ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et | |
| condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, | 7.1 |
| P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil | |
| ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni | |
| ui amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et | |
| clementiam populi Romani permitteret, tendente. | 5 |