| <quae> dum aguntur, classis Cn. Octaui Samothracam | 45.5.1.1 |
| est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo | |
| minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <cum> conaretur, | |
| adiuuit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. | |
| L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse | 2.1 |
| populum Samothracum animum aduertisset, a magistra- | |
| tibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem | |
| facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, | 3.1 |
| uere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti | |
| totam atque inuiolati soli esse?' cum creditae sancti- | 4.1 |
| tati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit | |
| eam homicida, sanguine regis Eumenis uiolauit, et, | |
| cum omnis praefatio <sacro>rum eos, quibus non sint | |
| purae manus, sacris arceat, uos penetralia uestra con- | 5 |
| taminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis | 5.1 |
| fama erat apud omnes Graeciae ciuitates Eumenis re- | |
| gis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. | |
| itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese | 6.1 |
| insulamque totam et templum cernebant esse, ne in- | |
| merito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui | |
| summus magistratus apud eos erat—regem ipsi appel- | |
| lant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis | 5 |
| Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese | 7.1 |
| more maiorum conparata de iis, qui incestas manus in- | |
| tulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si con- | 8.1 |
| fideret Euander innoxium se rei capitalis argui, ueniret | |
| ad causam dicendam; si committere se iudicio non au- | |
| deret, liberaret religione templum ac sibimet ipse con- | |
| suleret. Perseus seuocato Euandro iudicium subeundi | 9.1 |
| nullo pacto <aucto>r esse: nec causa nec gratia parem | |
| fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se | |
| nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi | |
| ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; | 10.1 |
| sed cum ueneno se malle mori quam ferro dixisset, oc- | |
| culte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, | |
| metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram | |
| Samothracum in se conuerteret, interfici Euandrum | 5 |
| iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo ani- | 11.1 |
| mum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri | |
| fuisset; ab illo Delphis uolneratum Eumenen, ab se | |
| Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima | |
| in terris templa se uno auctore sanguine humano uio- | 5 |
| lata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda auer- | 12.1 |
| tit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mor- | |
| tem conscisse. |