| ceterum tanto facinore in unicum relictum ami- | 45.6.1.1 |
| cum admisso, per tot casus expertum proditumque, | |
| quia non prodiderat, omnium ab se abalienauit ani- | |
| mos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque | 2.1 |
| consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oro- | |
| andem <deni>que Cretensem, cui nota Threciae ora erat, | |
| quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se | |
| sublatum <in> lembum ad Cotym deueheret. Demetrium | 3.1 |
| est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi | |
| lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad | |
| usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta | |
| clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus | 4.1 |
| consciis fugae <per> posticum aedium in propincum cu- | |
| biculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus | |
| ad mare peruenit. Oroandes tantum <moratus>, dum pe- | 5.1 |
| cunia deferretur, primis tenebris soluerat nauem ac per | |
| altum Cretam petebat. postquam in portu nauis non | 6.1 |
| inuenta est, uagatus Perseus aliquamdiu in litore, pos- | |
| tremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium | |
| redire non ausus in latere templi prope angulum ob- | |
| scurum delituit. pueri regii apud Macedonas uocabantur | 7.1 |
| principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors | |
| persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, | |
| donec iussu Cn. Octaui pronuntiatum est per praeconem | |
| regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae | 8.1 |
| essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem liber- | |
| tatemque et sua omnia seruaturos, <quae> aut secum ha- | |
| berent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc uocem | 9.1 |
| transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. | |
| Postumium tribunum militum. liberos quoque paruos | |
| regios Ion Thessalonicensis Octauio tradidit, nec quis- | |
| quam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum | 5 |
| rege relictus. tum sese filiumque Octauio tradidit, for- | 10.1 |
| tunam deosque, quorum <in> templo erat, nulla ope sup- | |
| plicem iuuantis accusans. in praetoriam nauem inponi | 11.1 |
| iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; | |
| extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octauius | 12.1 |
| regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, | |
| ut in potestate eum esse et adduci sciret. |