| secundam eam Paulus, sicut erat, uictoriam ra- | 45.7.1.1 |
| tus uictimas cecidit eo nuntio, et consilio aduocato <lit- | |
| teras> praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem | |
| obuiam regi misit, ceteros manere in praetorio frequen- | |
| tis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multi- | 2.1 |
| tudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in cas- | |
| tra Romana adductus erat; praeterquam quod nec | |
| sua nec gentis fama conparandus, †tunc quod accessio | |
| Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus | 3.1 |
| caput belli erat, nec ipsius tantum patris auique <cetero- | |
| rumque>, quos sanguine et genere contingebat, fama | |
| conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac | |
| magnus Alexander, qui summum inperium in orbe | 5 |
| terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu <cum> filio | 4.1 |
| Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, | |
| qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. pro- | |
| gredi prae turba occurrentium ad spectaculum non pot- | |
| erat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto | 5 |
| iter ad praetorium facerent. consurrexit consul [et] | 5.1 |
| iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi | |
| dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustu- | |
| lit nec attingere genua passus introductum in taber- | |
| naculum aduersus aduocatos in consilium considere | 5 |
| iussit. |