| prima percontatio fuit, qua subactus iniuria | 45.8.1.1 |
| contra populum Romanum bellum tam infesto animo | |
| suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discri- | |
| men adduceret? cum responsum expectantibus cunctis | 2.1 |
| terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si iuue- | 3.1 |
| nis regnum accepisses, minus equidem mirarer igno- | |
| rasse te, quam grauis aut amicus aut inimicus esset po- | |
| pulus Romanus; nunc uero, cum et bello patris tui, | 4.1 |
| quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam | |
| cum summa fide aduersus eum coluimus, meminisses, | |
| <quod fuit> consilium, quorum et uim <in> bello et fidem | |
| in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam | 5 |
| pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum | 5.1 |
| responderet, 'utcumque tamen haec, siue errore hu- | |
| mano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum ani- | |
| mum habe. multorum regum populorum<que> casibus | |
| cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, | 5 |
| sed prope certam fiduciam salutis praebet.' haec Graeco | 6.1 |
| sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne | |
| cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. uobis | |
| hoc praecipue dico, iuuenes. ideo in secundis rebus ni- | |
| hil in quemquam superbe ac uiolenter consulere decet | 5 |
| nec praesenti credere fortunae, cum, quid uesper ferat, | |
| incertum sit. is demum uir erit, cuius animum neque | 7.1 |
| prosperae <res> flatu suo efferent nec aduersae infrin- | |
| gent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio man- | 8.1 |
| datur. eo die et inuitatus ad consulem Perseus et alius | |
| omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna | |
| poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est. |