| maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas pro- | 45.9.1.1 |
| pinquae urbes acceperunt. | |
| hic finis belli, cum quadriennium continuum bella- | 2.1 |
| tum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis | |
| incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem | |
| regni. uicensimum ab Carano, qui primus regnabat, | 3.1 |
| Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio <L.> Manlio con- | |
| sulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus | |
| M. Iunio A. Manlio consulibus; regnauit undecim an- | |
| nos. Macedonum <gens> obscura admodum fama usque | 4.1 |
| ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum | |
| crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus con- | |
| tinuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illy- | |
| rici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tre- | 5.1 |
| decim annis, quibus Alexander regnauit, primum om- | |
| nia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium | |
| fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, | 6.1 |
| qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, | |
| peragrauit. tum maximum in terris Macedonum regnum | 7.1 |
| nomenque; inde morte Alexandri distractum <in> multa | |
| regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis uiribus | |
| a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum | |
| quinquaginta annos stetit. | 5 |