| uictoriae Romanae fama cum peruasisset in | 45.10.1.1 |
| Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas | |
| stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui | 2.1 |
| Deli in praesidio nauibus Macedoniam petentibus erat, | |
| postquam debellatum in Macedonia et statione sum- | |
| motos hostium lembos audiuit, dimissis et ipse Attali | |
| nauibus ad susceptam legationem peragendam nauigare | 5 |
| Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, | 3.1 |
| quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeter- | 4.1 |
| ueherentur Asiam legati et Loryma uenissent, qui por- | |
| tus uiginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex | |
| aduerso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occur- | 5.1 |
| runt—iam enim eo quoque uictoriae fama perlata | |
| erat—orantes, ut Rhodum deueherentur: pertinere | |
| id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, | |
| quae acta essent <quae>que agerentur Rhodi, et conperta | 5 |
| per se, non uolgata fama Romam referre. diu negantes | 6.1 |
| perpulerunt, ut moram nauigationis breuem pro salute | |
| sociae urbis paterentur. postquam Rhodum uentum est, | |
| in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. | |
| aduentus legatorum auxit potius timorem ciuitati quam | 7.1 |
| minuit; omnia enim Popilius, quae singuli uniuersique | |
| eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et uir | 8.1 |
| asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae diceren- | |
| tur, uoltu truci et accusatoria uoce, ut, cum propriae simul- | 9.1 |
| tatis nulla causa cum ciuitate ei esset, ex unius senatoris | |
| Romani acerbitate, qualis in se uniuersi senatus animus | |
| esset, coniectarent. C. Decimi moderatio<r oratio> fuit, | 10.1 |
| qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio | |
| essent, culpam non penes populum, sed penes paucos | |
| concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam ha- | 11.1 |
| bentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas | |
| legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus | |
| puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens po- | |
| pulo foret, in capita noxiorum uersura. cum magno | 12.1 |
| adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem | |
| noxa leuabat, quam quod culpam in auctores uerterat. | |
| itaque cum principes Rhodiorum Romanis respon- | 13.1 |
| derent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, | |
| quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, | |
| quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum | |
| noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, | 14.1 |
| ut, qui pro Perseo aduersus Romanos dixisse quid aut | |
| fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. exces- | |
| serant urbe sub aduentum Romanorum quidam, alii | |
| mortem sibi consciuerunt. legati non ultra quam quin- | 15.1 |
| que dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec | |
| eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii | |
| exercebant; quam perseuerantiam in exequenda re tam | |
| Decimi lenitas quam <Popili effecerat asperitas>. | 5 |