<cum> haec gererentur, Antiochus frustra temp- 45.11.1.1
tatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Ae-
gypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui
regnum quaeri suis uiribus simulabat, ut uictorem mox
adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius 2.1
uoluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum
obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se re-
cipi Alexandreae et sorore adiuuante et non repugnanti-
bus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad 3.1
fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam
pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum ef- 4.1
fecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi ualidum
relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti 5.1
teneri, ut, cum uellet, rursus exercitum induceret; bello
intestino cum fratre eum exitum fore, ut uictor fessus
certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec 6.1
prudenter animaduersa <a> maiore cum adsensu minor
frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum
adiuuit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque 7.1
consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipi-
tur, ne multitudine quidem aduersante, quae in bello
non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoeni-
bus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subuehebatur, 5
omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari 8.1
Antiochum conueniens esset, si reducendi eius causa
exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad
omnis Asiae et Graeciae ciuitates legationibus recipien-
dis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, 5
ut multo acrius infestiusque aduersus duos, quam ante
aduersus unum pararet bellum. Cyprum extemplo clas- 9.1
sem misit; ipse primo uere cum exercitu Aegyptum pe-
tens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura 10.1
Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum
regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum
munus tueretur et diceret potius, quid fieri uellet, quam
hostis ex socio factus ui atque armis ageret, respondit 5
non aliter neque classem reuocaturum neque exercitum 11.1
reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agro-
que, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur;
diemque praestituit, intra quam de condicionibus perac-
tis responsum acciperet. 5