| postquam dies data indutiis praeteriit, naui- | 45.12.1.1 |
| gantibus ostio Nili ad Pelusium <praefectis ipse> per de- | |
| serta Arabiae <est profectus receptusque et ab iis, qui> ad | |
| Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim | 2.1 |
| uoluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineri- | |
| bus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui | 3.1 |
| locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Ro- | |
| mani occurrerunt. quos cum aduenientis salutasset dex- | 4.1 |
| tramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius <senatus | |
| consultum> scriptum habentis tradit atque omnium pri- | |
| mum id legere iubet. quibus perlectis cum se conside- | 5.1 |
| raturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset | |
| dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi uirga, | |
| quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'prius- | |
| quam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, | 5 |
| senatui quod referam.' obstupefactus tam uiolento im- | 6.1 |
| perio parumper cum haesitasset, 'faciam' inquit 'quod | |
| censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi | |
| tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita | 7.1 |
| cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia | |
| etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos | |
| uixdum conuenerat pax, Cyprum nauigant et inde, | |
| quae iam uicerat proelio Aegyptias naues, classem | 5 |
| Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, | 8.1 |
| quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti | |
| iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. | |
| consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus | 9.1 |
| insigni uictoria, ita alterius obscura fama, quia ma- | |
| teriam res gerendi non habuit. iam primum cum legi- | 10.1 |
| onibus ad conueniendum <diem> edixit, non auspicato | |
| templum intrauit. uitio diem dictam esse augures, cum | |
| ad eos relatum esset, decreuerunt. profectus in Galliam | 11.1 |
| circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum | |
| statiua habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nomi- | |
| nis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod uitio dies | 12.1 |
| exercitui ad conueniendum dicta erat, Romae man- | |
| serant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui | 13.1 |
| Sardinia euenerat, in prouincias iere. eum ius dicere | |
| Romae—nam eam quoque sortem habebat—inter | |
| ciues et peregrinos patres censuerant. |