| et Popilius et ea legatio, quae missa ad An- | 45.13.1.1 |
| tiochum erat, Romam redit; rettulit controuersias inter | |
| reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam | |
| reductum. post ipsorum regum legati uenerunt: Anti- | 2.1 |
| ochi legati referentes omni uictoria potiorem pacem regi, | |
| senatui quae placuisset, uisam, eumque haud secus quam | |
| deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; | |
| gratulati dein de uictoria sunt, quam ope s<ua>, si quid | 3.1 |
| imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei | 4.1 |
| legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias | |
| egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam pa- | 5.1 |
| rentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per | |
| quos obsidione miserrima liberati essent, regnum pa- | |
| trium prope amissum <recepissent. responsum> ab senatu | 6.1 |
| est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis | |
| paruisset, gratumque id esse senatui populoque Ro- | |
| mano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si | 7.1 |
| quid per se boni commodique euenisset, id magno opere | |
| senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maxi- | |
| mum semper praesidium positum esse in fide populi Ro- | |
| mani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda | 8.1 |
| curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde | 9.1 |
| <e> Macedonia allatae, quae uictoriae laetitiam gemina- | |
| rent: Persea regem in potestatem consulis uenisse. | |
| dimissis legatis <regiis> disceptatum inter Pisanos | 10.1 |
| Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a | |
| colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, | |
| de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum | |
| esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerent- | 11.1 |
| que, quinque uiros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cor- | |
| nelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naeu- | |
| ium Balbum, C. Apuleium Saturninum. | |
| et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus | 12.1 |
| communis legatio de uictoria gratulatum uenit. et Mas- | |
| gabae, regis Masinissae filio, Puteolis naue egresso | |
| praesto fuit obuiam missus cum pecunia L. Manlius | |
| quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. | 5 |
| aduenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens | 13.1 |
| ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora | |
| uerbis faceret. commemorauit, quot pedites equitesque, | |
| quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio | |
| pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori | 14.1 |
| fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, | |
| quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, | |
| quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam | 15.1 |
| meminisse <se> regnum a populo Romano partum auc- | |
| tumque et multiplicatum habere; usu regni contentum | |
| scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. su- | 16.1 |
| mere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque | |
| emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi | |
| proueniant. id Masinissae satis esse et fore, quod po- | |
| pulo Romano superesset. cum iis mandatis a patre pro- | 17.1 |
| fectum postea consecutos equites, qui deuictam Mace- | |
| doniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et in- | |
| dicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Ro- | |
| mam uenire uelit Iouique optimo maximo in Capitolio | 5 |
| sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei | |
| permittatur, ab senatu petere. |