| responsum regulo est facere patrem eius Ma- | 45.14.1.1 |
| sinissam, quod uirum gratum bonumque facere deceat, | |
| ut pretium honoremque debito beneficio addat. et po- | 2.1 |
| pulum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique | |
| opera adiutum, et illum fauente populo Romano regnum | |
| adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis dein- | |
| ceps omnibus eum functum officiis. uictoria uero populi | 3.1 |
| Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sor- | |
| tem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis | |
| miscuisset. grates deis pro uictoria apud suos penates | |
| ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quo- | 4.1 |
| que satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere | |
| regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi | |
| inutile esset, non esse e re publica populi Romani se- | |
| natum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamil- | 5.1 |
| caris filius, obses in locum * <exigeretur, responsum est | |
| haud aequum uideri senatum a Carthaginiensibus ob- | |
| sides arbitrio Masinissae> exigere. munera ex senatus | 6.1 |
| consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo | |
| argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, | |
| quoad in Italia esset, praebere et duas naues conducere, | |
| quibus ipse comitesque eius in Africam deueherentur; | 5 |
| et comitibus omnibus, liberis seruisque, uestimenta data. | 7.1 |
| haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene | 8.1 |
| litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post | |
| deuictum Persea in Africam cum equitibus suis; naui- | |
| gantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium | |
| tribus nauibus aegrum delatum. <ad> eum cum isdem | 9.1 |
| muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Ster- | |
| tinius quaestor Brundisium missus <iussus>que curare, ut | |
| aedes hospi<tio> * * * * * |