| in quattuor urbanas tribus discripti erant liber- | 45.15.1.1 |
| tini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se na- | |
| tus esset,—eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri | 2.1 |
| iusserunt—et eos, qui praedium praediaue rustica plu- | |
| ris sestertium triginta milium haberent, * * * cen- | |
| sendi ius factum est. hoc cum ita seruatum esset, nega- | 3.1 |
| bat Claudius suffragii lationem iniussu populi cen- | |
| sorem cuiquam homini, nedum ordini uniuerso adimere | |
| posse. neque enim, si tribu mouere possit, quod sit | 4.1 |
| nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus | |
| quinque et triginta tribubus emouere posse, id esse ci- | |
| uitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, fi- | |
| nire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; | 5.1 |
| postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tri- | |
| bubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in | |
| quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Es- | 6.1 |
| quilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiauit | |
| libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori | 7.1 |
| censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sem- | |
| pronio, qui in bene coepto perseuerasset, et Claudio, | |
| qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et se- | 8.1 |
| natu moti sunt et equos uendere iussi. omnes iidem | |
| ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, | |
| quem alter notarat, <ab> altero leuata ignominia. petenti- | 9.1 |
| bus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, | |
| quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus | |
| prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non | |
| erat in senatum intercessit. | 5 |
| eodem anno C. Cicereius aedem Monetae <in monte> | 10.1 |
| Albano dedicauit quinquennio post, quam uouit. flamen | |
| Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Al- | |
| binus. |