| legatos deinde, quorum de sententia impe- | 45.17.1.1 |
| ratores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, de- | |
| creuerunt decem in Macedoniam, quinque <in> Illyricum. | |
| in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Lus- | 2.1 |
| cus, C. Claudius, ambo illi censorii, <Q. Fabius Labeo, | |
| Q. Marcius Philippus,> C. Licinius Crassus, collega in | |
| consulatu Pauli; tum prorogato imperio prouinciam | |
| Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domi- | 3.1 |
| tium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iu- | |
| nium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Uar- | |
| ronem. <in> Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Li- | 4.1 |
| gus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus | |
| —hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor | |
| fuerat—, P. Terentius Tusciuicanus, P. Manilius. | |
| moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum | 5.1 |
| ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus | |
| erat, in Gallia oporteret, primo <quoque> tempore pro- | |
| uincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti | |
| sunt. M. Iunio Pisae obuenerunt, quem, priusquam in | 6.1 |
| prouinciam iret, legationes, quae undique Romam gra- | |
| tulatum conuenerant, introducere in senatum placuit, | |
| Q. Aelio <Gallia>. ceterum quamquam tales uiri mitteren- | 7.1 |
| tur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil | |
| indignum nec clementia nec grauitate populi Romani | |
| decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt | |
| summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo | 5 |
| ferre ad imperatores possent. |