| omnium primum liberos esse placebat Ma- | 45.18.1.1 |
| cedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret | |
| arma populi Romani non liberis seruitutem, sed contra | |
| seruientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gen- | 2.1 |
| tes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela | |
| <populi Romani> esse, et, quae sub regibus uiuerent, et | |
| in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu | |
| populi Romani habere se crederent et, si quando bellum | 5 |
| cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius | |
| uictoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli | 3.1 |
| quoque Macedonici, quod ingens uectigal erat, lo- | |
| cationes praediorumque rusticorum tolli placebat; nam | 4.1 |
| neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus | |
| esset, ibi aut ius publicum uanum aut libertatem sociis | |
| nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id exercere | 5.1 |
| posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi | |
| numquam causas seditionum et certaminis defore. <deni- | 6.1 |
| que ne, si> commune concilium gentis esset, inprobus | |
| uulgi adsentator aliquando libertatem salubri mode- | |
| ratione datam ad licentiam pestilentem traheret, in | 7.1 |
| quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quae- | |
| que concilium haberet, placuit et dimidium tributi, | |
| quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano | |
| pendere. similia his et <in> Illyricum mandata. cetera | 8.1 |
| ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus prae- | |
| sens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia. |