| inter multas regum gentiumque et populorum | 45.19.1.1 |
| legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime con- | |
| uertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim | 2.1 |
| est ab iis, qui simul eo bello militauerant, haud paulo | |
| benignius, quam si ipse rex Eumenes uenisset. ad- | 3.1 |
| duxerant eum duae in speciem honestae res, una gratu- | |
| latio conueniens in ea uictoria, quam ipse adiuuisset, | |
| altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, | |
| qua regnum in dubium adductum esset. suberat et se- | 4.1 |
| creta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae uix | |
| salua pietate ei contingere poterant. <erant> enim qui- | |
| dam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe | |
| cupiditatem eius elicerent: eam opinionem de Attalo et | 5.1 |
| Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo | |
| amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque | 6.1 |
| uix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra | |
| fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia | |
| forent; adeo uniuersos omnia et huic tribuere et illi | |
| uero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus | 7.1 |
| erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius | |
| amici prudens monitio uelut frenos animo eius gesti- | |
| enti secundis rebus inposuisset. Stratius cum eo fuit | 8.1 |
| medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam | |
| missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, | |
| monitorque fidus, si decedi fide uidisset: is ad occu- | 9.1 |
| patas iam aures sollicitatumque iam animum cum uenis- | |
| set, adgressus tempestiuis sermonibus rem prope pro- | |
| lapsam restituit, aliis alia regna creuisse rebus dicendo: | |
| regnum eorum nouum, nullis uetustis fundatum opi- | 10.1 |
| bus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium | |
| et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres | |
| regnent. Attalum uero, qui aetate proximus sit, quis | 11.1 |
| non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas prae- | |
| sentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum <sit> | |
| prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque | |
| Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; nec- | 5 |
| dum enim agnouerat eum, qui postea regnauit. quid | 12.1 |
| adtinere uim adferre rei sua sponte ad eum mox uen- | |
| turae? accessisse etiam nouam tempestatem regno tu- | |
| multus Gallici, cui uix consensu et concordia regum | |
| resisti queat; si uero ad externum bellum domestica se- | 13.1 |
| ditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, | |
| ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam | |
| regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et ser- | 14.1 |
| uasse fratri regnum et eripuisse, seruati tamen regni, | |
| quae iuncta pietati sit, potiorem laudem <futuram> fuisse. | |
| sed enimuero cum detestabilis altera res et proxima par- | |
| ricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? | 5 |
| utrum enim partem regni petiturum esse, an totum | 15.1 |
| erepturum? si partem, ambo infirmos distractis uiribus | |
| et omnibus iniuriis pro<palam> obnoxios fore; si totum, | |
| priuatumne ergo maiorem fratrem, an exulem <esse> illa | |
| aetate, illa corporis infirmitate, an <ad> ultimum mori | 5 |
| iussurum? egregium enim, ut fabulis traditus im- | 16.1 |
| piorum fratrum euentus taceatur, Persei exitum uideri, | |
| qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Sa- | |
| mothracum, uelut praesentibus dis exigentibus poenas, | |
| ad pedes uictoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos, | 17.1 |
| qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, | |
| pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ulti- | |
| mum fratri praestitisset. |