| haec plus ualuere in Attali animo. itaque intro- | 45.20.1.1 |
| ductus in senatum gratulatus uictoriam est; sua merita | |
| eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defec- | |
| tionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; | |
| petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate | 2.1 |
| ab armis auocarentur. his pro regni utilitate editis man- | |
| datis, Aenum sibi et Maroneam petit. ita destituta | 3.1 |
| eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni peti- | |
| turum crediderant, curia excessit. [ut] raro alias quis- | |
| quam rex aut priuatus tanto fauore tantoque omnium | |
| adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque | 5 |
| <et> praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. | |
| inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodi- | 4.1 |
| orum maxime legati ciuitatem conuerterunt. nam cum | 5.1 |
| primo in ueste candida uisi essent, quod et gratulantis | |
| decebat, et, si sordidam uestem habuissent, lugentium | |
| Persei casum praebere speciem poterant, postquam con- | 6.1 |
| sulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio | |
| legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum | |
| hospitale ius in iis esse seruandum censuerunt, egres- | 7.1 |
| sus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de uic- | |
| toria purgatumque ciuitatis crimina dicentes uenisse | |
| petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et | 8.1 |
| amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Ro- | |
| manos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meri- | |
| tos eo bello, ut amicorum sociorum<que> numero habendi | |
| sint; his auditis prostrauerunt se omnes humi consulem- | 9.1 |
| que et cunctos, qui aderant, orantes, ne noua falsaque | |
| crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam an- | |
| tiqua merita, quorum ipsi testes essent. extemplo ueste | 10.1 |
| sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacri- | |
| mis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam | |
| quam condemnarent. |