| ' * * est. peccauerimusne adhuc dubium est; | 45.22.1.1 |
| poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Cartha- | |
| giniensibus uictis, Philippo, Antiocho superatis, cum | |
| Romam uenissemus, ex publico hospitio in curiam gra- | |
| tulatum uobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium | 5 |
| ad deos uestros dona ferentes <escendebamus;> nunc ex | 2.1 |
| sordido deuersorio, uix mercede recepti ac prope ho- | |
| stium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore | |
| uenimus in curiam Romanam Rhodii, quos prouinciis | |
| nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honori- | 5 |
| bus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque | 3.1 |
| liberos esse, ut audimus, iubetis, cum seruierint, ante- | |
| quam uobiscum bellarent—nec cuiusquam fortunae in- | 4.1 |
| uidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani | |
| —: Rhodios, qui nihil aliud quam quieuerunt hoc bello, | |
| hostes ex sociis facturi estis? certe iidem uos estis Ro- | 5.1 |
| mani, qui ideo felicia bella uestra esse, quia iusta sint, | |
| prae uobis fertis, nec tam exitu eorum, quod uincatis, | |
| quam principiis, quod num<quam> sine causa suscipiatis, | |
| gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Cartha- | 6.1 |
| ginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in seruitutem | |
| petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum | |
| hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, | 7.1 |
| hostibus uestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam | |
| traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopy- | |
| larum occupato de possessione imperii uos deicere <est> | |
| conatus. cum Perseo socii uestri oppugnati, aut inter- | 8.1 |
| fecti reguli principesque gentium aut populorum causa | |
| belli uobis fuere. quem tandem titulum nostra cala- | 9.1 |
| mitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego | |
| ciuitatis causam a Polyarato et Dinone, ciuibus nostris, | |
| et iis, quos ut traderemus uobis, adduximus. si omnes | |
| Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello | 5 |
| crimen esset? Persei partibus fauimus et, quemad- | 10.1 |
| modum Antiochi Philippique bello pro uobis aduersus | |
| reges, sic nunc pro rege aduersus uos stetimus. quem- | 11.1 |
| admodum soleamus socios iuuare et quam inpigre | |
| capessere bella, C. Liuium, L. Aemilium Regillum | |
| interrogate, qui classibus uestris in Asia praefuerunt. | |
| numquam uestrae naues pugnauere sine nobis. <nos> nostra | 12.1 |
| classe pugnauimus semel ad Samum, iterum in Pam- | |
| phylia aduersus Hannibalem inperatorem; quae uictoria | 13.1 |
| nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam | |
| partem nauium aduersa pugna et egregiam iuuentutem | |
| amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi | |
| <sumus> regiae classi ex Syria uenienti obuiam ire. haec | 14.1 |
| non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra | |
| est fortuna—, sed ut admonerem, quemadmodum adiu- | |
| uare socios solerent Rhodii.' |