| 'praemia et <Philippo et> Antiocho deuictis | 45.23.1.1 |
| amplissima accepimus a uobis. si, quae uestra nunc est | |
| fortuna deum benignitate et uirtute uestra, ea Persei | |
| fuisset, et praemia petitum ad uictorem regem uenisse- | |
| mus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pe- | 2.1 |
| cuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis ter- | |
| restribus an naualibus? quod praesidium tenuisse nos? | |
| ubi pugnasse aut sub illius ducibus <aut> per nos ipsos? | |
| si quaereret, ubi miles noster, ubi nauis intra prae- | 3.1 |
| sidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse | |
| diceremus apud uictorem, quem ad modum apud uos | |
| dicimus. hoc enim legatos utroque <de> pace mittendo | 4.1 |
| consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam inire- | |
| mus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quam- | 5.1 |
| quam Perseus uere obiceret, id quod uos non potestis, | |
| patres conscripti, nos principio belli misisse ad uos le- | |
| gatos, qui pollicerentur uobis, quae ad bellum opus | |
| essent; nauibus, armis, iuuentute <nos> nostra, sicut pri- | 5 |
| oribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, | 6.1 |
| per uos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati | |
| nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam | |
| tam<quam> hostes, neque bonorum sociorum defuimus of- | |
| ficio, sed a uobis prohibiti praestare fuimus. "quid | 7.1 |
| igitur? nihilne factum neque dictum est in ciuitate | |
| uestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur | |
| populus Romanus?" hinc iam non, quod factum est, | |
| <sum> defensurus—non adeo insanio—, sed publicam | 5 |
| causam a priuatorum culpa segregaturus. nulla est ciui- | 8.1 |
| tas, quae non et improbos ciues aliquando et imperitam | |
| multitudinem semper habeat. etiam apud uos fuisse | 9.1 |
| audiui, qui adsentando multitudini grassarentur, et se- | |
| cessisse aliquando a uobis plebem nec in potestate uestra | |
| rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata | 10.1 |
| ciuitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos | |
| fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem | |
| nostram consiliis deprauarent? qui tamen nihil ultra | |
| ualuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo | 11.1 |
| id, quod grauissimum est in hoc bello crimen ciuitatis | |
| nostrae: legatos eodem tempore et ad uos et ad Persea | |
| de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut | |
| postea audiuimus, orator stultissimum fecit, quem sic | 12.1 |
| locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Ro- | |
| manus, quem ad summouendos a bello Antiochum et | |
| Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea | 13.1 |
| siue superbia, siue stultitia appellanda est, eadem, quae | |
| apud uos, et apud Persea fuit. tam ciuitatium quam | 14.1 |
| singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae | |
| iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in uinum, | |
| in Uenerem proniores aliae sunt. Atheniensium popu- | 15.1 |
| lum fama est celerem et supra uires audacem esse ad | |
| conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et uix in ea, | |
| quibus fidit, ingredientem. non negauerim et totam | 16.1 |
| Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum | |
| tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finiti- | |
| mas ciuitates uideamur, et id ipsum non tam uiribus | |
| nostris quam uestris honoribus ac iudiciis. satis qui- | 17.1 |
| dem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum | |
| tam tristi responso uestro dimissa. si tum parum igno- | |
| miniae pensum est, haec certe tam miserabilis ac sup- | |
| plex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, le- | 5 |
| gationis satis magnum piaculum esset. superbiam, uer- | 18.1 |
| borum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, | |
| utique si inferioris aduersus superiorem est; capitali | |
| poena nemo umquam dignam iudicauit. id enimuero | 19.1 |
| periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. | |
| etiam deos aliqui uerbis ferocioribus increpant, nec ideo | |
| quemquam fulmine ictum audimus.' |