| 'quid igitur superat, quod purgemus, si nec | 45.24.1.1 |
| factum hostile ullum nostrum est, <et> uerba tumidiora | |
| legati offensionem aurium, non perniciem ciuitatis me- | |
| ruerunt? uoluntatis nostrae tacitae uelut litem aesti- | 2.1 |
| mari uestris inter uos sermonibus audio, patres con- | |
| scripti: fauisse nos regi et illum uincere maluisse. ideo | |
| bello persequendos esse credunt alii; <alii> uestrum | 3.1 |
| uoluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello perse- | |
| quendos esse: neque moribus neque legibus ullius ciui- | |
| tatis ita conparatum esse, ut, si qui uelit inimicum | |
| perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. | 5 |
| his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam qui- | 4.1 |
| dem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes | |
| uoluimus, quod arguimur—non distinguimus uolun- | |
| tatem a facto—, omnes plectamur: si alii principum | 5.1 |
| nostrorum uobis, alii regi fauerunt, non postulo, ut | |
| propter nos, qui partium uestrarum fuimus, regis fau- | |
| tores salui sint; illud deprecor, ne nos propter illos | |
| pereamus. non estis uos illis infestiores, quam ciuitas | 6.1 |
| est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut pro- | |
| fugerunt aut mortem sibi consciuerunt; alii damnati | |
| a nobis in potestate uestra erunt, patres conscripti. | |
| ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, | 7.1 |
| ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum be- | |
| nefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in offi- | |
| cio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per | 8.1 |
| hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessa- | |
| uimus, quam quod duobus bellis pro uobis pugnaui- | |
| mus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris | 9.1 |
| sententias ponite: duae nos absoluunt, una dubia est; | |
| ut grauior sit, illi de nobis <si> iudicarent, damnati esse- | |
| mus; uos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in | |
| terris an funditus deleatur; non enim de bello delibera- | 10.1 |
| tis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non | |
| potestis, cum nemo Rhodiorum arma aduersus uos <sit> | |
| laturus. si perseuerabitis in ira, tempus a uobis pete- | 11.1 |
| mus, quo hanc funestam legationem domum referamus; | |
| omnia libera capita, quidquid Rhodiorum uirorum fe- | |
| minarum est, cum omni pecunia nostra naues conscen- | |
| demus ac relictis penatibus publicis priuatisque Romam | 12.1 |
| ueniemus et omni auro et argento, quidquid publici, | |
| quid<quid> priuati est, in comitio, in uestibulo curiae | |
| uestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac libe- | |
| rorum uestrae potestati permittemus, hic passuri, quod- | 5 |
| cumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs | 13.1 |
| nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Ro- | 14.1 |
| mani iudicare <possunt, facere non> possunt; est enim et | |
| nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iu- | |
| dicabimus nos uestros hostis, nec quicquam hostile, | |
| etiam si omnia patiemur, faciemus.' | 5 |