| ipse, ubi dies uenit, quo adesse Amphipoli | 45.29.1.1 |
| denos principes ciuitatium iusserat litterasque omnis, | |
| quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam con- | |
| ferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine | |
| Macedonum in tribunali consedit. adsuetis regio im- | 2.1 |
| perio tamen noui in<perii> formam terribilem praebuit | |
| tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta | |
| omnia oculis auribusque, quae uel socios, nedum hostis | |
| uictos terrere possent. silentio per praeconem facto Pau- | 3.1 |
| lus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia | |
| uisa essent, pronuntiauit. ea Cn. Octauius praetor— | |
| nam et ipse aderat—interpretata sermone Graeco re- | |
| ferebat: omnium primum liberos esse iubere Macedonas, | 4.1 |
| habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, an- | |
| nuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod | |
| pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde | 5.1 |
| in quattuor regiones diuidi Macedoniam: unam fore | |
| et primam partem quod agri inter Strymonem et Nes- | |
| sum sit amnem; accessurum huic parti trans Nessum | 6.1 |
| ad orientem uersum, qua Perseus tenuisset, uicos, | |
| castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Ab- | |
| dera; cis Strymonem autem uergentia ad occasum, Bi- | |
| salticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appel- | 5 |
| lant. secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo | 7.1 |
| amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et | |
| Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluuius, ad- | |
| ditis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem | |
| orientis colerent. tertia pars facta, quam Axius ab | 8.1 |
| oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septen- | |
| trionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio | |
| Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porri- | |
| gitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. | 5 |
| quarta regio trans Boram montem, una parte confinis | 9.1 |
| Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia | |
| fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thes- | |
| salonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. | |
| eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam con- | 5 |
| ferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiauit deinde | 10.1 |
| neque conubium neque commercium agrorum aedificio- | |
| rumque inter se placere cuiquam extra fines regionis | |
| suae esse. metalla quoque auri atque argenti non exer- | 11.1 |
| ceri, [nec] ferri et aeris permitti. uectigal exercentibus | |
| dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et | |
| sale inuecto uti uetuit. Dardanis repetentibus Paeo- | 12.1 |
| niam, quod et sua fuisset et continens esset finibus | |
| suis, omnibus dare libertatem pronuntiauit, qui sub | |
| regno Persei fuissent. post non impetratam Paeoniam | 13.1 |
| salis commercium dedit; tertiae regioni imperauit, ut | |
| Stobos Paeoniae deueherent, pretiumque statuit. naualem | 14.1 |
| materiam et ipsos caedere et alios pati uetuit. regioni- | |
| bus, quae adfines barbaris essent—excepta autem | |
| tertia omnes erant—, permisit, ut praesidia armata in | |
| finibus extremis haberent. | 5 |