| sacrificio Mineruae, praesidi arcis, in urbe | 45.28.1.1 |
| facto profectus Corinthum altero die peruenit. urbs erat | 2.1 |
| tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus | |
| praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem | |
| altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria | |
| <ab> occasu et ortu solis finitima artis faucibu<s> dirimens. | 5 |
| Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud | 3.1 |
| parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi no- | |
| bili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe | |
| distans nunc uestigiis reuolsorum donorum, tum do- | |
| nis diues erat, quae remediorum salutarium aegri mer- | 5 |
| cedem sacrauerant deo. inde Lacedaemonem adit, non | 4.1 |
| operum magnificentia, sed disciplina institutisque me- | |
| morabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. | |
| ubi et alia quidem spectanda ei uisa: Iouem uelut prae- | 5.1 |
| sentem intuens motus animo est. itaque haud secus, | |
| quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium | |
| amplius solito apparari iussit. ita peragrata Graecia, | 6.1 |
| ut nihil eorum, quae quisque Persei bello priuatim aut | |
| publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicita- | |
| ret animos sociorum, Demetriadem cum <comitatu> re- | |
| uertit. in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; | 5 |
| mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quin- | 7.1 |
| gentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, | |
| circumsesso senatu per milites Romanos, missos <ab> | |
| A. Baebio, <praefecto> praesidii, interfectos, alios in | |
| exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti | 5 |
| essent, et exulum possideri. iussis, qui arguebantur, | 8.1 |
| Amphipoli adesse ipse conuento Cn. Octauio Deme- | |
| triade, postquam fama accidit traiecisse iam mare de- | |
| cem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos | |
| pergit. quo cum Perseus obuiam Amphipoli omni solu- | 9.1 |
| tus custodia processisset—id diei iter est—, ipsum | |
| quidem benigne <ad>locutus est; ceterum postquam in | |
| castra ad Amphipolim uenit, grauiter increpuisse tra- | |
| ditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul | 10.1 |
| a se uagari per prouinciam passus esset, deinde quod | |
| adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros | |
| urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referri- | |
| que tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et | 11.1 |
| Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. | |
| Postumio in custodiam misit; filiam cum minore fi- | |
| lio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali | |
| cultu habuit. | 5 |