| dum haec in Illyrico geruntur, Paulus | 45.27.1.1 |
| ante aduentum decem legatorum Q. Maximum filium | |
| iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas di- | |
| ripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli | 2.1 |
| tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defe- | |
| cerant rursus ad Persea; Aeginiensium nouum crimen | |
| erat: famae de uictoria Romanorum fidem non haben- | 3.1 |
| tes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter sae- | |
| uierant. ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. | 4.1 |
| Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae ci- | |
| uitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; | 5.1 |
| cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam ui- | |
| sendaque, <quae> nobilitata fama maiora auribus accepta | |
| sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. praeposito | 6.1 |
| castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno co- | |
| mitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, | |
| Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, | |
| inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto in- | 7.1 |
| choatas in uestibulo columnas, quibus imposituri sta- | |
| tuas regis Persei fuerant, suis statuis uictor destinauit. | |
| Lebadiae quoque templum Iouis Trophonii adit: ibi | 8.1 |
| cum uidisset os specus, per quod oraculo utentes scisci- | |
| tatum deos descendunt, sacrificio Ioui Hercynnaeque | |
| facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad specta- | |
| culum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte conti- | 5 |
| nenti iunctae descendit. a Chalcide Aulidem traicit, | 9.1 |
| trium milium spatio distantem, portum inclutum sta- | |
| tione quondam mille nauium Agamemnoniae classis, | |
| Dianaeque templum, ubi nauibus cursum ad Troiam | |
| filia uictima aris admota rex ille regum <petiit. inde | 10.1 |
| Oropum> Atticae uentum est, ubi pro deo uates anticus | |
| colitur templumque uetustum est fontibus riuisque cir- | |
| ca amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas | 11.1 |
| uetustae famae, multa tamen uisenda habentis, arcem, | |
| portus, muros Piraeum urbi iungentis, naualia, <mo- | |
| numenta> magnorum imperatorum, simulacra deorum | |
| hominumque, omni genere et materiae et artium in- | 5 |
| signia. |