| dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Ro- | 45.26.1.1 |
| mae <in Asia> geruntur, interim <in> Illyrico L. Anicius | |
| rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem red- | |
| acto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio inposito | 2.1 |
| Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus oppor- | |
| tunis, C. Licinium. praepositis his Illyrico, reliquo | 3.1 |
| exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote | |
| ei dedita est omni multitudine cum infulis obuiam effu- | |
| sa. hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, | 4.1 |
| cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmo- | |
| nem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Pas- | |
| saronem ducit. Antinous et Theodotus principes eius | 5.1 |
| ciuitatis erant, insignes et fauore Persei et odio ad- | |
| uersus Romanos, iidem uniuersae genti auctores de- | |
| sciscendi ab Romanis. hi conscientia priuatae noxae, | 6.1 |
| quia ipsis nulla spes ueniae erat, ut communi ruina | |
| patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudi- | |
| nem, ut mortem seruituti praeponerent, hortantes. nemo | 7.1 |
| aduersus praepotentis uiros hiscere audebat; tandem | |
| Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum | |
| maior a Romanis metus timorem a principibus suis | |
| uicisset, 'quae uos rabies' inquit 'agitat, qui duorum | 5 |
| hominum noxae ciuitatem accessionem facitis? equidem | 8.1 |
| pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audiui: | |
| <qui> patriam pro se perire aecum censerent, hi primi | |
| inuenti sunt. quin aperimus portas et imperium accipi- | |
| mus, quod orbis terrarum accepit?' haec dicentem cum | 9.1 |
| multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in pri- | |
| mam stationem hostium inruperunt atque ibi offeren- | |
| tes se ipsi uolneribus interfecti; urbs dedita est Roma- | |
| nis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum | 10.1 |
| Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec | |
| Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata | 11.1 |
| Epiro diuisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, | |
| regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque le- | |
| gati ab Roma uenerant, euocatis ex tota prouincia prin- | |
| cipibus conuentum habuit. ibi pro tribunali pronun- | 12.1 |
| tiauit de sententia consilii senatum populumque Roma- | |
| num Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus | |
| oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum | 13.1 |
| liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, | |
| Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod | |
| incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quo- | 14.1 |
| que immunitatem dare, quod relicto Carauantio cum | |
| armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassa- | |
| rensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis uectigal dimi- | |
| dium eius, quod regi pependissent, <inpositum>. inde in | 15.1 |
| tres partes Illyricum diuisit. unam eam fecit, quae | |
| supra †Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam | |
| Agrauonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eo- | |
| rum. hac formula dicta [in] Illyrico ipse inde Epiri | 5 |
| Passaronem in hiberna redit. |