| Macedoniae formula dicta cum leges quoque | 45.31.1.1 |
| se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua | |
| cognitione magis utra pars Romanis, utra regi fauisset | |
| quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut ac- | |
| cepisset; noxa liberati interfectores; exilium pulsis ae- | 2.1 |
| que ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus | |
| est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad mi- | |
| nisterium caedis. hic euentus Aetolorum causae in om- | 3.1 |
| nibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis | |
| Romanorum fuerant, inflauit ad intolerabilem super- | |
| biam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos | |
| aliqua parte suspicio fauoris in regem contigerat. tria | 4.1 |
| genera principum in ciuitatibus erant, duo, quae adu- | |
| lando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum | |
| sibi priuatim opes oppressis faciebant ciuitatibus; media | |
| una <pars> utrique generi aduersa libertatem leges<que> | 5 |
| tuebatur. his <ut maior> apud suos caritas, ita minor | 5.1 |
| ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum | |
| partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in | |
| legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso | 6.1 |
| et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, im- | |
| pleuere aures decem legatorum: non eos tantum, qui | 7.1 |
| se propalam per uanitatem iactassent tamquam hospites | |
| et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto fa- | |
| uisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in con- | |
| ciliis aduersus Romanos omnia instruxissent, nec aliter | 8.1 |
| eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis <aduer- | |
| sarum> partium aleretur confirmareturque auctoritas | |
| eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spec- | |
| tarent. ab his editis nominibus euocati litteris impera- | 9.1 |
| toris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui | |
| Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam | |
| ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius | |
| et Cn. Domitius, ut ipsi edicto euocarent. id duabus de | 10.1 |
| causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque | |
| esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan | |
| etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum | |
| auctores delatoresque; altera, cur praesentes euocarent, | 11.1 |
| causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras | |
| deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis | |
| caecum erat crimen nullis eorum litteris inuentis. | |
| Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil | 12.1 |
| nouatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum con- | |
| cilio. quaerendo deinde latius, qui publice aut priuatim | 13.1 |
| partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem | |
| extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam | 14.1 |
| <ac> traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem mi- | |
| serunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tem- | |
| pore cum lembis circa Lesbum esset uagatus, portu re- | |
| ceptum commeatibus iuuissent. duo securi percussi uiri | 15.1 |
| insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod | |
| patrem secutus arma contra populum Romanum tulis- | |
| set, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Per- | |
| seo iunxerant. | 5 |