| his rerum externarum cognitionibus inter- | 45.32.1.1 |
| positis Macedonum rursus aduocatum concilium; pro- | 2.1 |
| nuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, se- | |
| natores, quos synhedros uocant, legendos esse, quorum | |
| consilio res publica administraretur. nomina deinde | 3.1 |
| sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis | |
| maioribus quam quindecim annos natis praecedere in | |
| Italiam placeret. id, prima specie saeuom, mox ap- | 4.1 |
| paruit multitudini Macedonum pro libertate sua esse | |
| factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, | |
| duces exercituum, praefecti nauium aut praesidiorum, | |
| seruire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; | 5.1 |
| praediuites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his | |
| sumptibus pares; regius omnibus uictus uestitusque, | |
| nulli ciuilis animus, neque legum neque libertatis ae- | |
| quae patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis | 6.1 |
| regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Mace- | |
| donia excedere atque in Italiam ire: qui non paruisset | |
| imperio, mors denuntiata. leges Macedoniae dedit cum | 7.1 |
| tanta cura, ut non hostibus uictis, sed sociis bene meritis | |
| dare uideretur, et quas ne usus quidem longo tempore, | |
| qui unus est legum corrector, experiendo argueret. | |
| ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante prae- | 8.1 |
| parato et in Asiae ciuitates et ad reges missis, qui de- | |
| nuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae ciuitates, | |
| indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. | |
| nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem | 9.1 |
| faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athle- | |
| tarum et nobilium equorum conuenit et legationes cum | |
| uictimis et quidquid aliud deorum hominumque causa | |
| fieri magnis ludis in Graecia solet, ita factum est, ut | 10.1 |
| non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis | |
| spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admiraren- | |
| tur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia | 11.1 |
| et cura eadem. uulgo dictum ipsius ferebant et con- | |
| uiuium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui uin- | |
| cere bello sciret. |