| edito ludicro [omnis generis] clupeisque | 45.33.1.1 |
| aereis in naues inpositis cetera omnis generis arma cu- | |
| mulata <in> ingentem aceruum, precatus Martem, Miner- | 2.1 |
| uam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia | |
| hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face sub- | |
| dita succendit; deinde circumstantes tribuni militum | |
| pro se quisque ignes coniecerunt. notata est in illo con- | 3.1 |
| uentu Europae Asiaeque, undique partim ad gratu- | |
| lationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, | |
| tantis naualibus terrestribusque exercitibus, ea copia | |
| rerum, ea uilitas annonae, ut et priuatis et ciuitatibus et | 4.1 |
| gentibus dona data pleraque eius generis sint ab im- | |
| peratore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod | |
| domos aueherent. spectaculo fuit ei, quae uenerat, tur- | 5.1 |
| bae non scaenicum magis ludicrum, non certamina ho- | |
| minum aut curricula equorum, quam praeda Mace- | |
| donica omnis, ut uiseretur, exposita, statuarum tabu- | |
| larumque <et> textilium et uasorum ex auro et argento | 5 |
| et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut | 6.1 |
| non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia | |
| Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. haec | 7.1 |
| in classem inposita deuehenda Romam Cn. Octauio data. | |
| Paulus benigne legatis dimissis transgressus Stry- | |
| monem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde | |
| profectus Pellam quinto die peruenit. praetergressus | 8.1 |
| urbem, ad Pellaeum, quod uocant, biduum moratus, P. | |
| Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum | |
| ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuuerant bello, | |
| misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum | 5 |
| petens quintis decimis castris Passaronem peruenit. |