| haud procul inde Anici castra aberant. ad | 45.34.1.1 |
| quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, mouere- | |
| tur; senatum praedam Epiri ciuitatium, quae ad Persea | |
| defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus | 2.1 |
| in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda | |
| uenisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos | |
| principes ex singulis euocauit ciuitatibus; quibus cum | |
| denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum | 5 |
| proferretur, per omnes ciuitates cohortes dimisit. ante | 3.1 |
| in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in | |
| omnes perueniretur. edita tribunis centurionibusque | 4.1 |
| erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque | |
| conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes da- | |
| tum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equi- | 5.1 |
| tem quadringeni denarii, peditibus duceni diuiderentur, | |
| centum quinquaginta milia capitum humanorum ab- | |
| ducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti | 6.1 |
| sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. uendita praeda | |
| omnis, inde ea summa militi numerata est. Paulus ad | 7.1 |
| mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, ex- | |
| pletis militum animis, qui, tamquam nullum in Mace- | |
| donia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse | |
| indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica | 8.1 |
| Maximoque filio copias iuuenisset, exercitu in naues | |
| inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Ani- | 9.1 |
| cius conuentu reliquorum Epirotarum Acarnanumque | |
| acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum co- | |
| gnitionem causae <senatui> reseruarat, et ipse nauibus ex- | |
| pectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in | 5 |
| Italiam traiecit. | |
| cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, | 10.1 |
| qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et re- | |
| gem Eumenem missi erant, in Asiam peruenerant. in- | 11.1 |
| dutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et | |
| rex in hiberna concesserat Pergamum grauique morbo | |
| aeger fuerat. uer primum eos domo exciuit iamque Syn- | |
| nada peruenerant et Eumenes ad Sardis undique exer- | 5 |
| citum contraxerat. ibi Romani cum et Solouettium, du- | 12.1 |
| cem Gallorum, †Synnades adlocutus ettalus cum eis | |
| profectus, sed castra Gallorum intrare eum non pla- | |
| cuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. P. Licinius | 13.1 |
| consularis <cum> regulo Gallorum est locutus rettulitque | |
| ferociorem eum deprecando factum, ut mirum uideri | 14.1 |
| possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemae- | |
| umque, tantum legatorum Romanorum uerba ualuisse, | |
| ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius mo- | |
| menti fuisse. | 5 |