| Romam primum reges captiui, Perseus et | 45.35.1.1 |
| Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba | |
| alia captiuorum, tum quibus Macedonum denuntiatum | |
| erat, ut Romam uenirent, principum<que> Graeciae; nam | 2.1 |
| ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, | |
| si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. | |
| Paulus ipse post dies paucos regia naue ingentis magni- | 3.1 |
| tudinis, quam sedecim uersus remorum agebant, ornata | |
| Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, | |
| sed etiam regiorum textilium, aduerso Tiberi ad urbem | |
| est subuectus, conpletis ripis obuiam effusa multitudine. | 5 |
| paucos post dies Anicius et Octauius classe sua ad- | 4.1 |
| uecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu trium- | |
| phus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis | |
| plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad ple- | |
| bem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes in- | 5 |
| ueherentur, imperium esset. intacta inuidia media sunt: | 5.1 |
| ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octaui | |
| triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se | |
| conparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua dis- | 6.1 |
| ciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam spe- | |
| rauerant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, | |
| si auiditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. | |
| totus Macedonicus exercitus imperatori ita * * * negle- | 7.1 |
| genter adfuturus comitiis ferendae legis. sed eos Ser. | 8.1 |
| Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis | |
| in Macedonia fuerat, priuatim imperatori inimicus, | |
| prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando | |
| stimulauerat, ut frequentes ad suffragium adessent. im- | 9.1 |
| periosum ducem et malignum antiquando rogationem, | |
| quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem | |
| urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam il- | |
| lum dare non potuisse: militem honorem dare posse. | 5 |
| ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset. |