| his incitatis cum in Capitolio rogationem | 45.36.1.1 |
| eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et priuatis | |
| <de> lege dicendi locus esset <et> ad suadendum, ut in re | |
| minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba | 2.1 |
| repente processit et a tribunis postulauit, ut, quoniam | |
| hora iam octaua diei esset, nec satis temporis ad demon- | |
| strandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent tri- | |
| umphare, in posterum diem differrent et mane eam rem | 5 |
| agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus | |
| esse. cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent, | 3.1 |
| in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendo- | |
| que exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus | |
| periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in | |
| praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si | 4.1 |
| talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que> | |
| bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inho- | |
| noratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam | |
| milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem | 5.1 |
| antiquandam adessent, intellecturos potentis uiros non | |
| omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his | 6.1 |
| uocibus incitati postero die milites tanta frequentia | |
| Capitolium conpleuerunt, ut aditus nulli praeterea ad | |
| suffragium ferendum esset. intro uocatae primae tribus | 7.1 |
| cum antiquarent, concursus in Capitolium principum | |
| ciuitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium | |
| L. Paulum tanti belli uictorem despoliari triumpho: | |
| obnoxios imperatores tradi licentiae atque auaritiae | 8.1 |
| militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem pecc- | |
| ari; quid, si domini milites imperatoribus imponan- | |
| tur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem | 9.1 |
| hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister | |
| equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tri- | |
| bunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem | |
| facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, | 10.1 |
| uicti auctoritatibus principum de integro agere coe- | |
| perunt reuocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, | |
| si M. Seruilius aliique priuati, qui dicere uellent, | |
| dixissent. | 5 |