| <tum Seruilius:> 'quantus imperator L. | 45.37.1.1 |
| Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari | |
| posset, uel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et | |
| leues milites, tam nobilem, tam temerarium, tam elo- | |
| quentem ad instigandam multitudinem inimicum in | 5 |
| castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. | |
| eadem seueritas imperii, quam nunc oderunt, tum eos | 2.1 |
| continuit. itaque antiqua disciplina habiti <neque | |
| dixerunt seditiose quicquam> neque fecerunt. Seruius | 3.1 |
| quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium po- | |
| nere et documentum eloquentiae dare uoluit, non trium- | |
| phum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus | |
| iustum esse iudicauerat, sed postero die quam triumpha- | 4.1 |
| tum esset, priuatum eum <cum> uisurus esset, nomen de- | |
| ferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum | |
| primum magistratum ipse cepisset, diem diceret ini- | |
| mico <et> eum ad populum accusaret. ita et pretium recte | 5.1 |
| facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello | |
| gesto et poenam, si quid et uetere gloria sua et noua | |
| indignum fecisset. sed uidelicet, cui <nullum> crimen, nul- | 6.1 |
| lum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes uo- | |
| luit. diem integrum hesterno die <ad> accusandum L. | |
| Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, | |
| dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, | 7.1 |
| cuius uitia uitae tot horis expromi non possent? quid | |
| interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, ne- | |
| gatum uelit? duas mihi aliquis contiones parumper fa- | 8.1 |
| ciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et | |
| integrioris iudicii a fauore et odio, uniuersi populi Ro- | |
| mani; apud contionem togatam et urbanam prius reus | |
| agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, di- | 9.1 |
| ceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset "in sta- | |
| tione seuerius et intentius stetisti; uigiliae acerbius et | |
| diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fe- | |
| cisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem | 5 |
| die et iter fecisti et in aciem ex itinere exi<sti; ne> uic- | 10.1 |
| torem quidem te adquiescere passus est; statim ad per- | |
| sequendos hostes duxit. cum te praeda partienda lo- | |
| cupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus | |
| in triumpho est et in aerarium laturus." haec sicut ad | 11.1 |
| militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, | |
| qui parum licentiae, parum auaritiae suae inseruitum | |
| censent, ita apud populum Romanum nihil ualuissent, | |
| qui, ut uetera atque audita a parentibus suis non repetat, | 12.1 |
| quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae | |
| seueritate imperii uictoriae partae, proxumo certe Pu- | |
| nico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum | |
| et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, me- | 5 |
| minit. itaque <apparuisset neque> accusatorem hiscere | 13.1 |
| potuisse et superuacaneam defensionem Pauli fuisse. | |
| transeatur ad alteram contionem; nec Quirites uos, sed | 14.1 |
| milites uideor appellaturus, si nomen hoc saltem ru- | |
| borem incutere et uerecundiam aliquam imperatoris | |
| uiolandi adferre possit.' |