| 'equidem ipse aliter adfectus animo | 45.38.1.1 |
| sum, qui apud exercitum mihi loqui uidear, quam paulo | |
| ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. | |
| quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter | 2.1 |
| Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum | |
| non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas ui- | |
| cistis? uincere uos prohibuisset, si potuisset, qui trium- | |
| phantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si trium- | 3.1 |
| phum imperatoris tantum et non militum quoque et | |
| uniuersi populi Romani esse decus censetis. non unius | 4.1 |
| in hoc Pauli * * * . multi etiam, qui ab senatu non inpe- | |
| trarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; | |
| nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Mace- | |
| donici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam | 5 |
| P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphauerant; | |
| nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem | 5.1 |
| triumphus faciet—, militum magis in hoc uniuersi<que> | |
| populi Romani fama agitur, primum ne inuidiae et in- | 6.1 |
| grati animi aduersus clarissimum quemque ciuem opi- | |
| nionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem | |
| lacerantem inuidia principes suos uideatur. satis pec- | 7.1 |
| catum in Camillo a maioribus uestris est, quem tamen | |
| ante receptam per eum a Gallis urbem uiolarunt; satis | |
| nuper <a> uobis in P. Africano. Literni domicilium et | |
| sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum | 5 |
| ostendi erubescamus. gloria sit par illis uiris L. Paulus, | 8.1 |
| iniuria uestra <ne> exaequetur. haec igitur primum in- | |
| famia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud | |
| nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse | 9.1 |
| <in tam> ingrata et inimica bonis ciuitate uelit? si in- | 10.1 |
| famia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tan- | |
| dem triumphus non communem nominis Romani glo- | |
| riam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, | 11.1 |
| tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi | |
| Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo | |
| nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibus- | |
| que [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. | 5 |
| Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpha- | |
| runt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi | 12.1 |
| laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes | |
| Triumphum nomine cient<es> suasque et imperatoris lau- | |
| des canentes per urbem incedunt. si quando non depor- | 13.1 |
| tati ex prouincia milites ad triumphum sunt, fremunt; | |
| et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus | |
| parta uictoria sit, triumphare credunt. si quis uos in- | 14.1 |
| terroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et | |
| non statim confecta prouincia dimissi sitis, quid Ro- | |
| mam frequentes sub signis ueneritis, quid moremini | |
| hic et non diuersi domos quisque abeatis uestras, quid | 5 |
| aliud respondeatis, quam uos triumphantis uideri uelle? | |
| uos certe uictores conspici uelle debebatis. |