| 'quamquam, et qua felicitate rem publicam | 45.41.1.1 |
| administrauerim, et <quae> duo fulmina domum meam | |
| per hos dies perculerint, non ignorare uos, Quirites, | |
| arbitror, cum spectaculo uobis nunc triumphus meus, | |
| nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, | 2.1 |
| quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, | |
| quo debeo, animo priuatam meam fortunam. profec- | 3.1 |
| tus ex Italia classem a Brundisio sole orto solui; nona | |
| diei hora cum omnibus meis nauibus Corcyram tenui. | |
| inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibus- | |
| que et classibus uestris sacrificaui. a Delphis quinto die | 4.1 |
| in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis qui- | |
| busdam, quae magna impedimenta uictoriae erant, pro- | |
| gressus, quia inexpugnabilia <castra> hostium erant ne- | |
| que cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius sal- | 5 |
| tum ad Petram euasi et ad Pydnam regem acie uici; | |
| Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, | 5.1 |
| quod bellum per quadriennium tres ante me consules | |
| ita gesserunt, ut semper successori traderent grauius, id | |
| ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secun- | 6.1 |
| darum rerum uelut prouentus secutus: ciuitates omnes | |
| Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem | |
| uenit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Sa- | |
| mothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi | 5 |
| nimia iam fortuna uideri eoque suspecta esse. maris | 7.1 |
| pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam | |
| traicienda et uictore exercitu transportando. postquam | 8.1 |
| omnia secundo nauium cursu in Italiam peruenerunt | |
| neque erat, quod ultra precarer, illud optaui, ut, cum | |
| ex summo retro uolui fortuna consuesset, mutationem | |
| eius domus mea potius quam res publica sentiret. ita- | 9.1 |
| que defunctam esse fortunam publicam mea tam in- | |
| signi calamitate spero, quod triumphus meus, uelut ad | |
| ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus li- | |
| berorum meorum est interpositus. et cum ego et Per- | 10.1 |
| seus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla | |
| spectemur, illi, qui ante se captiuos <captiuus> ipse duci | |
| liberos uidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de | 11.1 |
| illo triumphaui, ab alterius funere filii currum <escendi, | |
| alterum rediens> ex Capitolio prope iam expirantem <in>- | |
| ueni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. | |
| Aemili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex | 12.1 |
| magna progenie liberorum in adoptionem datos Cor- | |
| nelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter | |
| senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae | |
| uestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.' | 5 |