| haec tanto dicta animo magis confudere | 45.42.1.1 |
| audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem | |
| suam deflendo locutus esset. | |
| Cn. Octauius kalendis Decembribus de rege Perseo | 2.1 |
| naualem triumphum egit. is triumphus sine captiuis | |
| fuit, sine spoliis. dedit sociis naualibus in singulos | 3.1 |
| denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in | |
| nauibus fuerant, duplex, magistris nauium quadruplex. | |
| senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. | 4.1 |
| Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in | |
| custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, in- | |
| strumentum, quod haberet, nihil <detrahens habere si- | |
| neret; Bithys, filius Cotyis,> regis Thracum, <cum> obsidi- | 5.1 |
| bus in custodiam Carseolos est missus. ceteros capti- | |
| uos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi | |
| placuit. paucos post dies, quam haec <sunt> acta, legati | 6.1 |
| ab Cotye, rege Thracum, uenerunt pecuniam ad redi- | |
| mendum filium aliosque obsides adportantes. eis in se- | 7.1 |
| natum introductis et id ipsum argumenti praetendenti- | |
| bus orationi, non sua uoluntate Cotyn bello iuuisse Per- | |
| sea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos | |
| pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi pateren- | 5 |
| tur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Ro- | 8.1 |
| manum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maiori- | |
| busque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos | 9.1 |
| crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum | |
| genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Ro- | |
| mano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys | 10.1 |
| Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, | |
| magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius | |
| fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei re- | |
| missurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pre- | 11.1 |
| tium eorum malle relinquere in accipientium animis | |
| quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinc- | |
| tius Flamininus, C. Licinius Nerua, M. Caninius Re- | |
| bilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thraci- | 5 |
| bus munera data in singulos binum milium aeris. Bi- | 12.1 |
| thys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad | |
| patrem cum legatis missus. naues regiae captae de Ma- | |
| cedonibus inuisitatae ante magnitudinis in campo | |
| Martio subductae sunt. | 5 |