| haerente adhuc non in animis modo, sed | 45.43.1.1 |
| paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Ani- | |
| cius Quirinalibus triumphauit de rege Gentio Illyri- | |
| isque. similia omnia magis uisa hominibus quam paria: | 2.1 |
| minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Ae- | |
| milio et iure imperii praetor cum consule conlatus; | |
| non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spo- | |
| lia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis con- | 5 |
| parari poterant. itaque sicut praefulgebat huic trium- | 3.1 |
| phus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus ne- | |
| quaquam esse contemnendum. perdomuerat intra pau- | 4.1 |
| cos dies terra marique ferocem, locis munimentisque | |
| fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stir- | |
| pis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa | |
| spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo ui- | 5.1 |
| ginti et septem, argenti decem et nouem pondo, de- | |
| narium decem tria milia et centum uiginti milia Il- | |
| lyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum | 6.1 |
| coniuge et liberis et Carauantius, frater regis, et ali- | |
| quot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos | 7.1 |
| quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex | |
| equiti, sociis nominis Latini quantum ciuibus, et so- | |
| ciis naualibus dedit quantum militibus. laetior hunc tri- | 8.1 |
| umphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus | |
| celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redac- | |
| tum esse auctor est Antias, praeter aurum argentum- | |
| que, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi | 5 |
| potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex | 9.1 |
| Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in | |
| custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captiui Ro- | |
| mae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam | |
| Spoletinis Iguuium reges traducti. relicum ex Illyrico | 10.1 |
| praedae ducenti uiginti lembi erant; de Gentio rege | |
| captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachi- | |
| nis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit. |