| consules eo anno agro tantum Ligurum po- | 45.44.1.1 |
| pulato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla | |
| re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogan- | |
| dos redierunt et primo comitiali die consules crearunt | |
| M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde | 2.1 |
| praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Satur- | |
| ninum, A. Licinium Neruam, P. Rutilium Caluum, P. | |
| Quinctilium Uarum, M. Fonteium. his praetoribus duae | |
| urbanae prouinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Si- | 5 |
| cilia ac Sardinia. | |
| intercalatum eo anno; postridie Terminalia <kal.> in- | 3.1 |
| tercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Clau- | |
| dius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium | |
| Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius | |
| Pictor. | 5 |
| eo anno rex Prusia uenit Romam cum filio Nico- | 4.1 |
| mede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum | |
| a porta tribunalque <Q.> Cassi praetoris perrexit concursu- | 5.1 |
| que undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, | |
| senatumque et populum Romanum salutatum se dixit | |
| uenisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges | |
| uicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem red- | 5 |
| actis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si | 6.1 |
| uellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo | |
| templa deum urbemque et hospites amicosque uiseret. | |
| datus, qui circumduceret eum, <L.> Cornelius Scipio quae- | 7.1 |
| stor, qui et Capuam ei obuiam missus fuerat; et aedes, | |
| quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, con- | |
| ductae. tertio post die senatum adit; gratulatus uic- | 8.1 |
| toriam est; merita sua in eo bello commemorauit; | |
| petiit, ut uotum sibi soluere, Romae in Capitolio decem | |
| maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret— | |
| ea uota pro uictoria populi Romani esse—, et ut so- | 9.1 |
| cietas secum renouaretur agerque sibi de rege Antiocho | |
| captus, quem nulli datum <a> populo Romano Galli pos- | |
| siderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui | |
| commendauit. omnium, qui in Macedonia imperatores | 5 |
| fuerant, fauore est adiutus. itaque cetera, quae pete- | 10.1 |
| bat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem | |
| inspiciendam missuros; <si> is ager populi Romani fuisset | |
| nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam | |
| habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne | 11.1 |
| populi quidem Romani factum appareret aut datum | |
| Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius | |
| iniuria quidquam ei datum uellet populus Romanus. ne | 12.1 |
| cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, | |
| qui det, ubi uelit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis | 13.1 |
| commendationem accipere. quanta cura regum ami- | |
| corum liberos tueatur populus Romanus, documento | |
| Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso | 14.1 |
| Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis iussa | |
| dari et uasorum argenteorum pondo quinquaginta. et | 15.1 |
| filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari cen- | |
| suerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data | |
| essent; et ut uictimae aliaque, quae ad sacrificium | |
| pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare uellet, | 5 |
| regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberen- | |
| tur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naues longae | 16.1 |
| uiginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad clas- | 17.1 |
| sem dono datam ei rex peruenisset, L. Cornelius Scipio | |
| ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus prae- | |
| beret, donec nauem conscendisset. mire laetum ea be- | 18.1 |
| nignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; | |
| munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum | |
| populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scrip- | 19.1 |
| tores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis | |
| tanti tradit; pilleatum, capite raso, obuiam <ire> legatis | |
| solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo in- | |
| signia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum ueniret | 20.1 |
| in curiam, summisisse se et osculo limen curiae con- | |
| tigisse et deos seruatores suos senatum appellasse aliam- | |
| que orationem non tam honorificam audientibus quam | |
| sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta | 21.1 |
| haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in | |
| Asia bellum inter Eumenen et Gallos in . . . .it. |