| uadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum | 3.63.1.1 |
| ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta | |
| modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. eques | 2.1 |
| inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat | |
| inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in | |
| hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu, | |
| impetum facit. non aliorum eo proelio uirtus magis enituit. | 5 |
| consul prouidere omnia, laudare fortes, increpare sicubi | 3.1 |
| segnior pugna esset. castigati fortium statim uirorum opera | |
| edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excita- | |
| bant. redintegrato clamore undique omnes conisi hostem | 4.1 |
| auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini | |
| fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. | |
| ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus | |
| populationibus agrorum amissas recipit. | 5 |
| gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne | 5.1 |
| senatus in unum diem supplicationes consulum nomine de- | |
| creuit. populus iniussu et altero die frequens iit supplica- | |
| tum; et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope | |
| celebratior fuit. consules ex composito eodem biduo ad | 6.1 |
| urbem accessere senatumque in Martium campum euoca- | |
| uere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi pri- | |
| mores patrum senatum inter milites dedita opera terroris | |
| causa haberi. itaque inde consules, ne criminationi locus | 7.1 |
| esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est—iam | |
| tum Apollinare appellabant—, auocauere senatum. ubi cum | 8.1 |
| ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tri- | |
| bunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis | |
| dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio uociferante de | |
| patribus, non de hostibus consules triumphare uelle gra- | 9.1 |
| tiamque pro priuato merito in tribunum, non pro uirtute | |
| honorem peti. nunquam ante de triumpho per populum | |
| actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris | |
| penes senatum fuisse; ne reges quidem maiestatem summi | 10.1 |
| ordinis imminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae | |
| implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita | |
| demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua | |
| quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. in eandem | 11.1 |
| sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent | |
| dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. tum pri- | |
| mum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est. |