| ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, | 3.62.1.1 |
| indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum | |
| exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per con- | |
| tumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non | |
| sint, pares hostibus fore? ubi haec fremere militem in | 2.1 |
| castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' | |
| inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse. | |
| qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit; con- | |
| silio collegae, uirtute militum uictoria parta est. quod ad | 3.1 |
| me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos | |
| mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici | |
| potest. si trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque | 4.1 |
| uestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam | |
| satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem | |
| qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis | |
| uirtutisque uestrae.' postquam ingenti alacritate clamor est | 5.1 |
| sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem pos- | |
| teroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei | |
| apparandis armis consumptum est. | |
| postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere | 6.1 |
| et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt. proelium | |
| fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris | |
| perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria | |
| elatum. consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum | 7.1 |
| aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum | |
| cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent | |
| tenuere. quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant | 8.1 |
| prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, ses- | |
| centi fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant | |
| in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum | |
| periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. uere- | 9.1 |
| cundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem | |
| ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse. |