| noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uolun- | 3.65.1.1 |
| tatem fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp. | |
| Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. consules creati Sp. | 2.1 |
| Herminius T. Uerginius Caelimontanus, nihil magnopere | |
| ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris | |
| habuere. L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus | 3.1 |
| quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditum- | |
| que a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem Roma- | 4.1 |
| nam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem | |
| tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde As- | |
| pero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit. | |
| inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti | 5.1 |
| contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem | |
| ortas, sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate | |
| patrum, sedauere; plebem, decreto ad bellum Uolscorum | 6.1 |
| et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab seditionibus con- | |
| tinuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse ad- | |
| firmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos. cu- | 7.1 |
| ra pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter | |
| semper ordo grauis alterius modestiae erat; quiescenti plebi | |
| ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae. ubi tribuni | 8.1 |
| auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde | |
| ne ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus, | |
| cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potes- | |
| tatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme | 5 |
| esset. iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si | 9.1 |
| similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio | |
| habuisse. seniores contra patrum ut nimis feroces suos cre- | 10.1 |
| dere iuuenes, ita malle, si modus excedendus esset, suis | |
| quam aduersariis superesse animos. adeo moderatio tuen- | 11.1 |
| dae libertatis, dum aequari uelle simulando ita se quisque | |
| extollit ut deprimat alium, in difficili est, cauendoque ne | |
| metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam | |
| ab nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, | 5 |
| iniungimus aliis. |