T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius con- 3.66.1.1
sules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acce-
perunt; sed imminebat utrumque. iam non ultra discordia 2.1
ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres,
cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus
contiones turbaret. ad quarum primum strepitum, uelut 3.1
signo accepto, arma cepere Aequi ac Uolsci, simul quod per-
suaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum
indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium:
eo aduersus se non esse missos exercitus. dissolui licentia 4.1
militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse.
quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos
uerti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasio-
nem esse. coniunctis exercitibus Latinum primum agrum 5.1
perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occur-
rebat, tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa
Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere,
uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. 5
unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad 6.1
Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem
populum uocauit.